Jubilemus collaudantes Dominum laetitia, Collaudemus venerantes Virginis magnalia. De qua Christus p | AH 14617 | | Hymn | h689

 Work: id 399101 Workflow stage: 00 - Imported
Type
Level 4
Text
Jubilemus collaudantes Dominum laetitia, Collaudemus venerantes Virginis magnalia. De qua Christus potestate, Non natura genitus, Mundum sua potestate Salvavit divinitus. Ante partum virgo mansit Et in partu equidem, Et post partum conservavit Deus homo virginem. Qui cum patre sine matre Omnia composuit, Sic ex matre sine patre Nobis nasci voluit. O quam dulce condimentum, O quanta mysteria, O quam magnum sacramentum, O quam magna gaudia. Virgo est, qui generatur, Et virgo, quae generat, Et ab ipsa conlactatur, Quam ante formaverat. Super choros angelorum Es, perpulchra domina, Exaltata et sanctorum Laeta cernis agmina. Per te vita restauratur, Per te mors destruitur, Homo lapsus restauratur, Per te coelo redditur. Ave, Christi gloriosa Genitrix et filia, Super omnes speciosa, Dei plena gratia. Tibi cuncta famulantur In terris terrestria, Quam in coelis venerantur Omnia coelestia. Ergo, sancta, die isto Nobis sis propitia, O Maria, nosque Christo Prece reconcilia. Ut sequamur cum electis Agnum sine macula Et mundati a delictis Per aeterna saecula. Amen dicat voce dulciflua Chorus noster cum mente sedula
Liturgical function
Hymn
Id Horae
689
ID Annotation
Jubilemus collaudantes Dominum laetitia, Collaudemus venerantes Virginis magnalia. De qua Christus p | AH 14617 | | Hymn | h689
ID Arkindex
32b94988-4e31-4ab8-b5d4-db2533d2f3c3
 
more...