In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum. | HORAE | John 1:1-14 | Lesson | h640

 Work: id 399048 Workflow stage: 00 - Imported
Type
Level 4
Text
In principio erat Verbum et Verbum erat apud Deum et Deus erat Verbum. Hoc erat in principio apud Deum. Omnia per ipsum facta sunt et sine ipso factum est nihil. Quod factum est in ipso vita erat et vita erat lux hominum. Et lux in tenebris lucet et tenebre eam non comprehenderunt. Fuit homo missus a Deo cui nomen erat Ioannes. Hic venit in testimonium ut testimonium perhiberet de lumine ut omnes crederent per illum. Non erat ille lux sed ut testimonium perhiberet de lumine. Erat lux vera que illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum. In mundo erat et mundus per ipsum factus est et mundus eum non cognovit. In propria venit et sui eum non receperunt. Quotquot autem receperunt eum dedit eis potestatem filios Dei fieri. His qui credunt in nomine eius qui non ex sanguinibus, neque ex voluntate carnis, neque ex voluntate viri, sed ex Deo nati sunt. Et Verbum caro factum est et habitavit in nobis. Et vidimus gloriam eius, gloriam quasi unigeniti a Patre, plenum gratie et veritatis.
Liturgical function
Lesson
Textual source
Jn 1:1-14
bibl
Id Horae
640
ID Annotation
In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum. | HORAE | John 1:1-14 | Lesson | h640
ID Arkindex
6d9b46f4-284d-48cc-825b-2f4cbab00fbe
 
more...