Text
Fundamenta eius in montibus sanctis diligit Dominus portas Sion super omnia tabernacula Iacob. Gloriosa dicta sunt de te civitas Dei. Memor ero Raab et Babylonis scientium me . Ecce alienigene et Tyrus et populus Ethiopum hi fuerunt illic. Numquid Sion dicet homo et homo natus est in ea et ipse fundavit eam altissimus. Dominus narrabit in scripturis populorum et principum horum qui fuerunt in ea. Sicut letantium omnium habitatio est in te.
ID Annotation
Fundamenta ejus in montibus sanctis ; diligit Dominus portas Sion super omnia tabernacula Jacob. Glo | HORAE | Psalm 86 | Psalm | h548
ID Arkindex
31c1ede6-d9ae-48e1-b918-366e05c1f285