Text
Domine quid multiplicati sunt qui tribulant me ? multi insurgunt adversum me. Multi dicunt anime mee non est salus ipsi in Deo eius Tu autem Domine susceptor meus es gloria mea et exaltans caput meum. Voce mea ad Dominum clamavi et exaudivit me de monte sancto suo . Ego dormivi et soporatus sum et exsurrexi quia Dominus suscepit me. Non timebo millia populi circumdantis me exsurge Domine salvum me fac Deus meus. Quoniam tu percussisti omnes adversantes mihi sine causa dentes peccatorum contrivisti. Domini est salus et super populum tuum benedictio tua.
ID Annotation
Domine, quid multiplicati sunt qui tribulant me ?Multi insurgunt adversum me ; multi dicunt animae m | HORAE | Psalm 3 | Psalm | h385
ID Arkindex
a084fec8-7582-40b1-aafe-eeb69099cb97