Domine, exaudi orationem meam,et clamor meus ad te veniat. Non avertas faciem tuam a me :in quacumqu | HORAE | Psalm 101 | Psalm | h380

 Work: id 398146 Workflow stage: 00 - Imported
Type
Level 4
Text
Domine exaudi orationem meam et clamor meus ad te veniat. Non avertas faciem tuam a me in quacumque die tribulor inclina ad me aurem tuam. In quacumque die invocavero te velociter exaudi me. Quia defecerunt sicut fumus dies mei et ossa mea sicut cremium aruerunt. Percusssus sum ut fenum et aruit cor meum quia oblitus sum comedere panem meum. A voce gemitus mei adhesit os meum carni mee. Similis factus sum pelicano solitudinis factus sum sicut nycticorax in domicilio. Vigilavi et factus sum sicut passer solitarius in tecto. Tota die exprobrabant mihi inimici mei et qui laudabant me adversum me iurabant. Quia cinerem tamquam panem manducabam  et poculum meum cum fletu miscebam. A facie ire indignationis tue quia elevans allisisti me. Dies mei sicut umbra declinaverunt et ego sicut fenum arui. Tu autem Domine in eternum permanes et memoriale tuum in generatione et generationem. Tu exsurgens misereberis Sion quia tempus miserendi eius quia venit tempus. Quoniam placuerunt servis tuis lapides eius et terre eius miserebuntur. Et timebunt gentes nomen tuum Domine  et omnes reges terre gloriam tuam. Quia edificavit Dominus Sion et videbitur in gloria sua. Respexit in orationem humilium et non sprevit precem eorum. Scribantur  hec in generatione altera et populus qui creabitur laudabit Dominum. Quia prospexit de excelso sancto suo Dominus de celo in terram aspexit. Ut audiret gemitus compeditorum ut solveret filios interemptorum. Ut annuntient in Sion nomen Domini et laudem eius in Hierusalem. In conveniendo populos in unum’ et reges ut serviant Domino . Respondit ei in via virtutis sue  paucitatem dierum meorum nuntia mihi. Ne revoces me in dimidio dierum meorum in generatione et generationem anni tui. Initio tu Domine terram fundasti et opera manuum tuarum sunt celi. Ipsi peribunt tu autem permanes et omnes sicut vestimentum veterascent . Et sicut opertorium mutabis eos et mutabuntur tu autem idem ipse es’ et anni tui non deficient. Filii servorum tuorum habitabunt et semen eorum in seculum dirigetur.
Liturgical function
Psalm
Textual source
Psalm 101
bibl
Id Horae
380
ID Annotation
Domine, exaudi orationem meam,et clamor meus ad te veniat. Non avertas faciem tuam a me :in quacumqu | HORAE | Psalm 101 | Psalm | h380
ID Arkindex
84eb09a3-c4b8-44e7-ae45-38a0dfee7f5b
 
Linked from
Referenced by
 
Penitential Psalms | L2 | Section
more...