Text
Deus Deus meus ad te de luce vigilo. Sitivit in te anima mea quam multipliciter tibi caro mea. In terra deserta et invia et inaquosa sic in sancto apparui tibi ut viderem virtutem tuam et gloriam tuam. Quoniam melior est misericordia tua super vitas labia mea laudabunt te. Sic benedicam te in vita mea et in nomine tuo levabo manus meas. Sicut adipe et pinguedine repleatur anima mea et labiis exultationis laudabit os meum. Sic memor fui tui super stratum meum in matutinis meditabor in te quia fuisti adiutor meus. Et in velamento alarum tuarum exultabo adhesit anima mea post te me suscepit dextera tua. Ipsi vero in vanum quesierunt animam meam introibunt in inferiora terre tradentur in manus gladii partes vulpium erunt. Rex vero letabitur in Deo laudabuntur omnes qui iurant in eo quia obstructum est os loquentium iniqua.
ID Annotation
Deus, Deus meus, ad te de luce vigilo.Sitivit in te anima mea ; quam multipliciter tibi caro mea ! I | HORAE | Psalm 62 | Psalm | h307
ID Arkindex
9707a24e-30b6-4158-8b1f-2899c4dbb50c