Ad te, Domine, levavi animam meam : Deus meus, in te confido ; non erubescam. Neque irrideant me ini | HORAE | Psalm 24 | Psalm | h28

 Work: id 397034 Workflow stage: 00 - Imported
Type
Level 4
Text
Ad te Domine levavi animam meam Deus meus in te confido non erubescam. Neque irrideant me inimici mei etenim universi qui sustinent te non confundentur. Confundantur omnes iniqua agentes supervacue. Vias tuas Domine demonstra mihi et semitas tuas doce me. Dirige me in veritate tua et doce me quia tu es Deus salvator meus’ et te sustinui tota die. Reminiscere miserationum tuarum Domine et misericordiarum tuarum que a seculo sunt. Delicta iuventutis mee et ignorantias meas ne memineris. Secundum misericordiam tuam memento mei tu propter bonitatem tuam Domine. Dulcis et rectus Dominus propter hoc legem dabit delinquentibus in via. Diriget mansuetos in iudicio docebit mites vias suas. Universe vie Domini misericordia et veritas requirentibus testamentum eius et testimonia eius. Propter nomen tuum Domine propitiaberis peccato meo multum est enim. Quis est homo qui timet Dominum’ legem statuit ei in via quam elegit. Anima eius in bonis demorabitur et semen eius hereditabit terram. Firmamentum est Dominus timentibus eum et testamentum ipsius ut manifestetur illis. Oculi mei semper ad Dominum quoniam ipse evellet de laqueo pedes meos. Respice in me et miserere mei quoniam unicus et pauper sum ego. Tribulationes cordis mei multiplicate sunt de necessitatibus meis erue me. Vide humilitatem meam et laborem meum et dimitte universa delicta mea. Respice inimicos meos quoniam multiplicati sunt et odio iniquo oderunt me. Custodi animam meam et erue me non erubescam quoniam speravi in te. Innocentes et recti adheserunt mihi quia sustinui te. Libera Deus Israel ex omnibus tribulationibus suis.
Liturgical function
Psalm
Textual source
Psalm 24
bibl
Id Horae
28
ID Annotation
Ad te, Domine, levavi animam meam : Deus meus, in te confido ; non erubescam. Neque irrideant me ini | HORAE | Psalm 24 | Psalm | h28
ID Arkindex
61899a77-b31e-44da-88ec-c6195c294d0f
 
more...