Text
Defecit in salutari tuo anima mea in verbum tuum supersperavi. Defecerunt oculi mei in eloquium tuum dicentes : quando consolaberis me ? Quia factus sum sicut uter in pruina iustificationes tuas non sum oblitus. Quot sunt dies servi tui : quando facies de persequentibus me iudicium ? Narraverunt mihi iniqui fabulationes sed non ut lex tua. Omnia mandata tua veritas iniqui persecuti sunt me adiuva me. Paulominus consummaverunt me in terra ego autem non dereliqui mandata tua. Secundum misericordiam tuam vivifica me et custodiam testimonia oris tui.
Textual source
Psalm 118, 081Psalm 118 (11-ך)
ID Annotation
Defecit in salutare tuum anima mea, et in verbum tuum supersperavi | HORAE | Psalm 118, 81 | Psalm | h268