Text
De profundis clamavi ad te Domine Domine exaudi vocem meam. Fiant aures tue intendentes in vocem deprecationis mee. Si iniquitates observaveris Domine Domine quis sustinebit? Quia apud te propitiatio est et propter legem tuam sustinui te Domine. Sustinuit anima mea in verbo eius speravit anima mea in Domino. A custodia matutina usque ad noctem speret Israel in Domino. Quia apud Dominum misericordia et copiosa apud eum redemptio. Et ipse redimet Israel ex omnibus iniquitatibus eius.
ID Annotation
De profundis clamavi ad te, Domine ; Domine, exaudi vocem meam.Fiant aures tuae intendentes in vocem | HORAE | Psalm 129 | Psalm | h264
ID Arkindex
7ae5fe49-200f-40bc-afa7-6da0c9b4b5fd