Text
Cum natus esset Iesus in Bethleem Iude in diebus Herodis regis, ecce magi ab oriente venerunt Hierosolymam, dicentes: Ubi est qui natus est rex Iudeorum? Vidimus enim stellam eius in oriente et venimus adorare eum. Audiens autem Herodes rex, turbatus est, et omnis Hierosolyma cum illo. Et congregans omnes principes sacerdotum, et scribas populi, sciscitabatur ab eis ubi Christus nasceretur. At illi dixerunt ei: In Bethleem Iude. Sic enim scriptum est per prophetam: Et tu Bethleem terra Iuda, nequaquam minima es in principibus Iuda. Ex te enim exiet dux, qui regat populum meum Israel. Tunc Herodes clam vocatis magis diligenter didicit ab eis tempus stelle, que apparuit eis. Et mittens eos in Bethleem, dixit: Ite et interrogate diligenter de puero: et cum inveneritis, renuntiate mihi ut et ego veniens adorem eum. Qui, cum audissent regem, abierunt. Et ecce stella quam viderant in oriente, antecedebat eos, usque dum veniens staret supra ubi erat puer. Videntes autem stellam gavisi sunt gaudio magno valde. Et intrantes domum, invenerunt puerum cum Maria matre eius, et, procidentes adoraverunt eum. Et apertis thesauris suis obtulerunt ei munera: aurum, thus et myrrham. Et responso accepto in somnis ne redirent ad Herodem, per aliam viam reversi sunt in regionem suam.