Text
Confitemini Domino quoniam bonus quoniam in seculum misericordia eius. Dicat nunc Israel quoniam bonus quoniam in seculum misericordia eius. Dicat nunc domus Aaron quoniam in seculum misericordia eius. Dicant nunc * qui timent Dominum quoniam in seculum misericordia eius. De tribulatione invocavi Dominum et exaudivit me in latitudine Dominus. Dominus mihi adiutor non timebo quid faciat mihi homo. Dominus mihi adiutor et ego despiciam inimicos meos. Bonum est confidere in Domino quam confidere in homine. Bonum est sperare in Domino quam sperare in principibus. Omnes gentes circuierunt me : et in nomine Domini quia ultus sum in eos. Circumdantes circumdederunt me : et in nomine Domini quia ultus sum in eos. Circumdederunt me sicut apes et exarserunt sicut ignis in spinis et in nomine Domini quia ultus sum in eos. Impulsus eversus sum ut caderem et Dominus suscepit me. Fortitudo mea et laus mea Dominus et factus est mihi in salutem. Vox exultationis et salutis in tabernaculis iustorum. Dextera Domini fecit virtutem dextera Domini exaltavit me dextera Domini fecit virtutem. Non moriar sed vivam et narrabo opera Domini. Castigans castigavit me Dominus et morti non tradidit me. Aperite mihi portas iustitie ingressus in eas confitebor Domino hec porta Domini iusti intrabunt in eam. Confitebor tibi quoniam exaudisti me et factus es mihi in salutem. Lapidem quem reprobaverunt edificantes hic factus est in caput anguli. A Domino factum est istud et est mirabile in oculis nostris. Hec est dies quam fecit Dominus exultemus et letemur in ea. O Domine salvum me fac o Domine bene prosperare benedictus qui venit in nomine Domini. Benediximus vobis de domo Domini Deus Dominus et illuxit nobis. Constituite diem sollemnem in condensis usque ad cornu altaris. Deus meus es tu et confitebor tibi Deus meus es tu et exaltabo te. Confitebor tibi quoniam exaudisti me et factus es mihi in salutem. Confitemini Domino quoniam bonus quoniam in seculum misericordia eius.
ID Annotation
Confitemini Domino, quoniam bonus,quoniam in saeculum misericordia ejus. Dicat nunc Israël : Quoniam | HORAE | Psalm 117 | Psalm | h227
ID Arkindex
d238f269-fb72-4adf-b5e5-240cca7b6621