Text
Clamavi in toto corde exaudi me Domine iustificationes tuas requiram. Clamavi ad te salvum me fac ut custodiam mandata tua . Preveni in maturitate et clamavi quia in verba tua supersperavi. Prevenerunt oculi mei ad te diluculo ut meditarer eloquia tua. Vocem meam audi secundum misericordiam tuam Domine et secundum iudicium tuum vivifica me. Appropinquaverunt persequentes me iniquitati a lege autem tua longe facti sunt. Prope es tu Domine et omnes vie tue veritas. Initio cognovi de testimoniis tuis quia in eternum fundasti ea.
Textual source
Psalm 118, 145Psalm 118 (19-ק)
ID Annotation
Clamavi in toto corde meo : exaudi me, Domine ; justificationes tuas requiram | HORAE | Psalm 118, 145 | Psalm | h211