Text
Celi enarrant gloriam Dei et opera manuum eius annuntiat firmamentum. Dies diei eructat verbum et nox nocti indicat scientiam. Non sunt loquele neque sermones quorum non audiantur voces eorum. In omnem terram exivit sonus eorum et in fines orbis terre verba eorum. In sole posuit tabernaculum suum et ipse tamquam sponsus procedens de thalamo suo. Exultavit ut gigas ad currendam viam suam a summo celo egressio eius. Et occursus eius usque ad summum eius nec est qui se abscondat a calore eius. Lex Domini immaculata convertens animas testimonium Domini fidele sapientiam prestans parvulis. Iustitie Domini recte letificantes corda preceptum Domini lucidum illuminans oculos. Timor Domini sanctus permanens in seculum seculi iudicia Domini vera iustificata in semetipsa. Desiderabilia super aurum et lapidem pretiosum multum et dulciora super mel et favum. Et enim servus tuus custodit ea in custodiendis illis retributio multa. Delicta quis intelligit ? Ab occultis meis munda me et ab alienis parce servo tuo. Si mei non fuerint dominati tunc immaculatus ero et emundabor a delicto maximo. Et erunt ut complaceant eloquia oris mei et meditatio cordis mei in conspectu tuo semper. Domine adiutor meus et redemptor meus.
ID Annotation
Caeli enarrant gloriam Dei,et opera manuum ejus annuntiat firmamentum. Dies diei eructat verbum,et n | HORAE | Psalm 18 | Psalm | h190
ID Arkindex
5a4f7d0e-fbd3-4239-94e1-62bf98ee30d6