Text
Bonitatem fecisti cum servo tuo Domine secundum verbum tuum. Bonitatem et disciplinam et scientiam doce me quia mandatis tuis credidi. Priusquam humiliarer ego deliqui propterea eloquium tuum custodivi. Bonus es tu et in bonitate tua doce me iustificationes tuas. Multiplicata est super me iniquitas superborum ego autem in toto corde meo scrutabor mandata tua. Coagulatum est sicut lac cor eorum ego vero legem tuam meditatus sum. Bonum mihi quia humiliasti me ut discam iustificationes tuas. Bonum mihi lex oris tui super millia auri et argenti.
Textual source
Psalm 118, 065Psalm 118 (9-ט)
ID Annotation
Bonitatem fecisti cum servo tuo, Domine, secundum verbum tuum | HORAE | Psalm 118, 65 | Psalm | h189