Text
Beatus qui intelligit super egenum et pauperem in die mala liberabit * eum Dominus. Dominus conservet eum et vivificet eum et beatum faciat eum in terra et non tradat eum in animam inimicorum eius. Dominus opem ferat illi super lectum doloris eius universum stratum eius versasti in infirmitate eius. Ego dixi Domine miserere mei sana animam meam quia peccavi tibi. Inimici mei dixerunt mala mihi quando morietur et peribit nomen eius. Et si ingrediebatur ut videret vana * loquebatur cor eius congregavit iniquitatem sibi. Egrediebatur foras et loquebatur in idipsum. Adversum me susurrabant omnes * inimici mei adversus me cogitabant mala mihi. Verbum iniquum constituerunt adversum me numquid qui dormit non adiiciet * ut resurgat. Etenim homo pacis mee in quo speravi qui edebat panes meos magnificavit super me supplantationem. Tu autem Domine miserere mei et resuscita me et retribuam eis. In hoc cognovi quoniam voluisti me quoniam non gaudebit inimicus meus super me. Me autem propter innocentiam suscepisti et confirmasti me * in conspectu tuo in eternum. Benedictus Dominus Deus Israel a seculo et in seculum fiat fiat.
ID Annotation
Beatus qui intelligit super egenum et pauperem :in die mala liberabit eum Dominus. Dominus conservet | HORAE | Psalm 40 | Psalm | h166
ID Arkindex
c2812001-91d8-49b3-84aa-b428588de710