Beati quorum remissae sunt iniquitates,et quorum tecta sunt peccata. Beatus vir cui non imputavit Do | HORAE | Psalm 31 | Psalm | h164

 Work: id 395746 Workflow stage: 00 - Imported
Type
Level 4
Text
Beati quorum remisse sunt iniquitates et quorum tecta sunt peccata. Beatus vir cui non imputabit Dominus peccatum nec est in spiritu eius dolus. Quoniam tacui inveteraverunt ossa mea dum clamarem tota die. Quoniam die ac nocte gravata est super me manus tua conversus sum in erumna mea dum configitur spina . Delictum meum cognitum tibi feci et iniustitiam meam non abscondi. Dixi confitebor adversum me iniustitiam meam Domino et tu remisisti iniquitatem peccati mei . Pro hac orabit ad te omnis sanctus in tempore opportuno. Verumtamen in diluvio aquarum multarum ad eum non approximabunt. Tu es refugium meum a tribulatione que circumdedit me exultatio mea erue me a circumdantibus me . Intellectum tibi dabo et instruam te in via hac qua gradieris firmabo super te oculos meos. Nolite fieri sicut equus et mulus quibus non est intellectus. In camo et freno maxillas eorum constringe qui non approximant ad te. Multa flagella peccatoris sperantem autem in Domino misericordia circumdabit. Letamini in Domino et exultate iusti et gloriamini omnes recti corde.
Liturgical function
Psalm
Textual source
Psalm 31
bibl
Id Horae
164
ID Annotation
Beati quorum remissae sunt iniquitates,et quorum tecta sunt peccata. Beatus vir cui non imputavit Do | HORAE | Psalm 31 | Psalm | h164
ID Arkindex
305f6a6b-0e90-4189-a0fc-9b598ebc2f37
 
Linked from
Referenced by
 
Penitential Psalms | L2 | Section
more...