Text
Beati immaculati in via qui ambulant in lege Domini. Beati qui scrutantur testimonia eius in toto corde exquirunt eum. Non enim qui operantur iniquitatem in viis eius ambulaverunt Tu mandasti mandata tua custodire nimis. Utinam dirigantur vie mee ad custodiendas iustificationes tuas. Tunc non confundar cum perspexero in omnibus mandatis tuis. Confitebor tibi in directione cordis in eo quod didici iudicia iustitie tue. Iustificationes tuas custodiam non me derelinquas usquequaque.
Textual source
Psalm 118, 001Psalm 118 (1-א)
ID Annotation
Beati immaculati in via, qui ambulant in lege Domini. | HORAE | Psalm 118, 1 | Psalm | h160