Ave, virgo virginum, Ave, salus hominum, Ancilla, quae Dominum Genuisti, virgo, gaude; Ave, verum ga | AH 3852 | | Oration | h126

 Work: id 395324 Workflow stage: 00 - Imported
Type
Level 4
Text
Ave, virgo virginum, Ave, salus hominum, Ancilla, quae Dominum Genuisti, virgo, gaude; Ave, verum gaudium, Amor et solacium, Sis mihi principium Et finis in tua laude. Pater, verbum, spiritus Assit mihi caelitus Et tu, plena gratiae, Ut ad tuum libitum Sit cor meum deditum, Reddens tibi debitum Laudis et laetitiae. Gaudia, quibus plus gaudes, Honores, virtutes, laudes Dicam Deo annuente Corde, lingua, voce, mente. Primum gaudium de caelis Venit ore Gabrielis, Voce dicentis serena: Ave, tu gratia plena. Per hoc gaudium precamur, Qui hunc regem veneramur, Habere propitium, Ut ab eo protegamur, Protecti recipiamur In terra viventium. Secunda laetitia Fuit ortus nuntia Angelis canentibus: In excelsis gloria. Norunt animalia Deum in praesaepia Testibus pastoribus.. O Maria, mater pia, Esto nobis recta via Apud tuum filium Atque pro tua gratia Cuncta pelle vitia Per secundum gaudium. Post secundam tertia Fuit stella regia, Magos cum muneribus
Liturgical function
Oration
Id Horae
126
ID Annotation
Ave, virgo virginum, Ave, salus hominum, Ancilla, quae Dominum Genuisti, virgo, gaude; Ave, verum ga | AH 3852 | | Oration | h126
ID Arkindex
47a175d8-e151-4eb0-8bbe-dfd520fc47e5
 
more...