Venite, exsultemus Domino ; jubilemus Deo salutari nostro ; praeoccupemus faciem ejus in confessione | HORAE | Psalm 94 | Psalm | h1253

 Work: id 395317 Workflow stage: 00 - Imported
Type
Level 4
Text
Venite exultemus Domino iubilemus Deo salutari nostro. Preoccupemus faciem eius in confessione et in psalmis iubilemus ei. Quoniam Deus magnus Dominus et rex magnus super omnes deos quoniam non repellit Dominus plebem suam . Quia in manu eius sunt omnes fines terre et altitudines montium ipsius sunt. Quoniam ipsius est mare et ipse fecit illud et siccam manus eius formaverunt . Venite adoremus et procidamus et ploremus ante Deum qui fecit nos quia ipse est Dominus Deus noster. Et nos populus pascue eius et oves manus eius. Hodie si vocem eius audieritis nolite obdurare corda vestra. Sicut in irritatione secundum diem temptationis in deserto ubi temptaverunt me patres vestri probaverunt et viderunt opera mea. Quadraginta annis offensus fui generationi illi et dixi semper errant corde. Et isti non cognoverunt vias meas ut iuravi in ira mea si intrabunt in requiem meam.
Liturgical function
Psalm
Textual source
Psalm 94
bibl
Id Horae
1253
ID Annotation
Venite, exsultemus Domino ; jubilemus Deo salutari nostro ; praeoccupemus faciem ejus in confessione | HORAE | Psalm 94 | Psalm | h1253
ID Arkindex
05026514-a56d-4c49-8223-ec2ddf7cd321
 
more...