Taedet animam meam vitae meae, dimittam adversum me eloquium meum. Loquar in amaritudine animae meae | HORAE | Job 10:1-7 | Lesson | h1205

 Work: id 395264 Workflow stage: 00 - Imported
Type
Level 4
Text
Taedet animam meam vitae meae, dimittam adversum me eloquium meum. Loquar in amaritudine animae meae: Dicam Deo, noli me condemnare. Indica mihi, cur me ita iudices. Numquid bonum tibi videtur, si calumnieris, et opprimas me, opus manuum tuarum, et consilium impiorum adiuves? Numquid oculi carnei tibi sunt: aut, sicut videt homo, et tu videbis? Numquid sicut dies hominis dies tui, et anni tui sicut humana sunt tempora, ut quaeras iniquitatem meam, et peccatum meum scruteris? Et scias, quia nihil impium fecerim, cum sit nemo, qui de manu tua possit eruere.
Liturgical function
Lesson
Textual source
Jb 10:1-7
bibl
Id Horae
1205
ID Annotation
Taedet animam meam vitae meae, dimittam adversum me eloquium meum. Loquar in amaritudine animae meae | HORAE | Job 10:1-7 | Lesson | h1205
ID Arkindex
cca5cc6e-ba8f-4bf6-8a2b-4e3b62ff6911
 
more...