Text
Salutaris stella maris, Summis digna laudibus, Quae praecellis cunctis stellis Atque luminaribus. Tua dulci prece fulci Supplices et refove, Quidquid gravat vel depravat Mentes nostras, remove. Virgo, gaude, quae de fraude Daemonis nos liberas, Dum in vera et sincera Deum carne generas, Illibata et ditata Caelesti progenie, Gravidata nec privata Flore pudicitiae. Nam, quod eras, perseveras, Dum intacta generas, Illum tractans atque lactans, Per quem facta fueras. Mihi maesto nunc adesto Dans perenne gaudium, Dona, quaeso, nimis laeso Optatum remedium. Commendare me dignare Christo, tuo filio, Ut non cadam, sed evadam De mundi naufragio. Fac me mitem, pelle litem, Compesce lasciviam, Contra crimen da munimen Et mentis constantiam. Non me liget nec fatiget Saeculi cupiditas, Quae obscurat et indurat Mentes sibi subditas. Nunquam ira, nunquam dira Me vincat elatio, Quae multorum fit malorum Frequenter occasio. Ora Deum, ut cor meum Sua servet gratia, Ne antiquus inimicus Seminet zizania. Da virtutum mihi scutum Ne in bello concidam Fidem rectam, spem robustam, Caritatem fervidam. Da furoris et timoris Superare vitia, Et ut linguam sic restringam, Ne loquatur noxia. Maris stella, interpella, Quem portasti utero, Ut hoc mare transmeare Cursu donet prospero. Det timorem et amorem Sui semper nominis, Donet pacem et fornacem Extinguat libidinis. Castitatis, pietatis Munimenta conferat, Assit rector et protector Nec unquam me deserat. O praeclara, viam para Ad supernam patriam, Sic me sana, ut mundana Gaudia despiciam. Quod imploro, non ignoro Dare te fidelibus, Cuius iussa inconcussa Manent modis omnibus. Mater bona, meis dona Requiem parentibus Necnon cunctis iam defunctis Notis et affinibus. Hunc egenum fac ad plenum Pervenire gaudium, Quo manere et videre Tuum possim filium Meos notos fac devotos Piis semper actibus, Ut mandatis veritatis Totis instent viribus. Mala pelle et refelle Hostium versutias, Spiritales et carnales Compesce nequitias. Virgo lenis, a catenis Criminum nos eripe, Ut soluti simus tuti Victo mortis principe. Adiutricem et tutricem Te ubique sentiant. Qui felicem genetricem Dei te pronuntiant. Maris stella, de procella Saeculi nos libera Protegendo et praebendo Cuncta nobis prospera. Splendor patris, factor matris, Jesu, nostra gloria, Da, ut fiam per Mariam Tui dignus gratia. Dominator et salvator Mundi benignissime, Da virtutem et salutem Corporis et animae, Ut saluti restituti Te laudemus, Domine, Qui salvasti, quos creasti, Natus alma virgine. Pater Deus, fili Deus, Deus alme spiritus, Per aeterna nos guberna, Deus unus, saecula