Text
Recumbentibus undecim discipulis apparuit illis Iesus et exprobravit incredulitatem eorum et duritiam cordis quia his qui viderant eum resurrexisse a mortuis, non crediderant. Et dixit eis: Euntes in mundum universum. Predicate evangelium omni creature. Qui crediderit et baptizatus fuerit salvus erit. Qui vero non crediderit condemnabitur. Signa autem eos qui crediderint hec sequentur: In nomine meo demonia eicient, linguis loquentur novis, serpentes tollent. Et si mortiferum quid biberint, non eis nocebit. Super egros manus imponent et bene habebunt. Et Dominus quidem Iesus postquam locutus est eis, assumptus est in celum et sedet a dextris Dei. Illi autem profecti predicaverunt ubique Domino cooperante et sermonem confirmante sequentibus signis.