Quod chorus vatum venerandus olim Spiritu sancto cecinit repletus, in Dei factum genetrice constat e | AH 22559 | | Hymn | h1032

 Work: id 395072 Workflow stage: 00 - Imported
Type
Level 4
Text
Quod chorus vatum venerandus olim Spiritu sancto cecinit repletus, in Dei factum genetrice constat esse Maria. Haec Deum caeli Dominumque terrae virgo concepit pepertique virgo atque post partum meruit manere inviolata. Quem senex iustus Simeon in ulnis in domo sumpsit Domini gavisus, ob quod optatum proprio videret lumine Christum. Tu libens votis, petimus, precantes regis aeterni genetrix faveto, clara quae celsi retinens Olympi regna petisti. Sit Deo nostro decus et potestas, sit salus perpes, sit honor perennis, qui poli summa residet in arce trinus et unus.
Liturgical function
Hymn
Id Horae
1032
ID Annotation
Quod chorus vatum venerandus olim Spiritu sancto cecinit repletus, in Dei factum genetrice constat e | AH 22559 | | Hymn | h1032
ID Arkindex
0
 
Linked from
Referenced by
 
Hours of the Virgin of Saumur, Saint-Florent O.S.B. - Compline - Hymn - Quod chorus vatum venerandus olim Spiritu sancto cecinit repletus, in Dei factum genetrice constat e | AH 22559 | | Hymn | h1032
more...