Text
Qui confidunt in Domino sicut mons Sion non commovebitur in eternum qui habitat in Hierusalem. Montes in circuitu eius et Dominus in circuitu populi sui ex hoc nunc et usque in seculum. Quia non relinquet Dominus virgam peccatorum super sortem iustorum ut non extendant iusti ad iniquitatem manus suas. Benefac Domine bonis et rectis corde. Declinantes autem in obligationes adducet Dominus cum operantibus iniquitatem pax super Israel .
ID Annotation
Qui confidunt in Domino, sicut mons Sion :non commovebitur in aeternum,qui habitat in Jerusalem.Mon | HORAE | Psalm 124 | Psalm | h1006
ID Arkindex
368c5917-3f67-4232-9e34-d0b828e44fc5