Text
Quemadmodum desiderat cervus ad fontes aquarum ita desiderat anima mea ad te Deus. Sitivit anima mea ad Deum fontem vivum quando veniam et parebo ante faciem Dei mei : Fuerunt mihi lacrime mee panes die ac nocte dum dicitur mihi quotidie ubi est Deus tuus. Hec recordatus sum et effudi in me animam meam quoniam transibo in locum tabernaculi admirabilis usque ad domum Dei. In voce exultationis et confessionis sonus epulantis. Quare tristis es anima mea et quare conturbas me ? Spera in Deo quoniam adhuc confitebor illi salutare vultus mei et Deus meus. Ad meipsum anima mea conturbata est propterea memor ero tui de terra Iordanis et Hermonii a monte modico. Abyssus ad abyssum invocat in voce cataractarum tuarum. Omnia excelsa tua et fluctus tui super me transierunt. In die mandavit Dominus misericordiam suam et nocte canticum eius. Apud me oratio Deo vite mee dicam Deo susceptor meus es. Quare oblitus es mei et quare contristatus incedo dum affligit me inimicus ? Dum confringuntur ossa mea exprobraverunt mihi qui tribulant me inimici mei . Dum dicunt mihi per singulos dies ubi est Deus tuus ? Quare tristis es anima mea et quare conturbas me ? Spera in Deo quoniam adhuc confitebor illi salutare vultus mei et Deus meus.
ID Annotation
Quemadmodum desiderat cervus ad fontes aquarum,ita desiderat anima mea ad te, Deus. Sitivit anima me | HORAE | Psalm 41 | Psalm | h1005
ID Arkindex
d9297759-718b-4559-b124-6e2fdbeb8466