Text
Quem terra, pontus, aethera, Colunt, adorant, praedicant, Trinam regentem machinam Claustrum Mariae bajulat. Cui luna, sol et omnia Deserviunt per tempora, Perfusa coeli gratia Gestant puellae viscera. Mirantur ergo saecula. Quod angelus fert nuntia, Quod aure virgo concepit, Et corde credens parturit. Beata mater munere, Cujus supernus artifex Mundum pugillo continens Ventris sub arca clausus est. O gloriosa femina, Excelsa super sidera, Qui te creavit provide, Lactas sacrato ubere. Quod Eva tristis abstulit, Tu reddis almo germine, Intrent ut astra flebiles, Coeli fenestra facta es. Tu regis alti janua Et porta lucis fulgida, Vitam datam per virginem, Gentes redemptae, plaudite. Flos, Christe, decus virginum, Florem te, natum virgine, Nos precibus virgineis Salve precantes jugiter. Gloria tibi, Domine
ID Annotation
Quem terra, pontus, aethera, Colunt, adorant, praedicant, Trinam regentem machinam Claustrum Mariae | AH 22290 | Cantus ID 008375 | | Hymn | h1003