André Elie, "Casum nosce meum, fortasse movebere Regis"

 Transcription: id 53987
Incipit
Casum nosce meum, fortasse movebere Regis
Titre
Epicedium in augustiss. gall. regem Herricum Valesium
Transcription
Casum nosce meum, fortasse movebere Regis Herrici audito, proficiésque, malo. Octo lustrorum mihi vita, corona duorum Contigit, his addo dimidiata feré. Atque [hæc] ipsa diu multo cum Marte corona : V[ic]i, sum victus, nescio utrum potius. Erept[u]m dolui Quintini ante omnia fanum : Nanque minax clades hæc nimis una fuit. Hostibus eripui non pauca, urbémque Caletum, Atque Theunvillam, magna tropea, tuli. Insani tandem belli me, nec minus hostem Pœnituit, damna ut sensit uterque sua. Ipse etiam veteri cedendum jure putavi, Res possem ut fessas, et recreare viros. Non his ulla quies, genitor dum sceptra tenebat, Nec fuerat multò, me dominante, magis. Hæc quæsita via, validissima vincula pacis, Natæ et Germanæ sunt mihi connubia. Ergo juvante Deo fit pax, cupiente Philippo Mecum, sim socer huic, sit mihi ut ipse gener. Aræ jamque aditæ Divûm, et solennia ritè Omnia juratis præstita pacis erant : Jam festis natæ splendebat teda triumphis, Jam sua germanæ teda parata fuit : Cùm, qui lætitiæ fueram dux omnis, et auctor, Gaudia subverti funere cuncta meo. Nam ludo, ut mos est Regum, spectandus equestri In pugnam primus dum cataphractus eo, Hastæ fulmineum currens dum molior ictum, Frons tangi trifido fulmine visa mihi est. Hoc dolet, heu, bello quòd non id vulneris hostis Intulerit : fuit hæc non inimica manus, Qua cecidi. Humanis, Reges, non fidere regnis Discite : vos nati discite quæso mei.   Heliæ Andreæ Burdigal.
Source
BnF Rés G-YC-608
Copiste
Pascal Joubaud
 
Linked from
Referenced by
 
more...