Casum nosce meum, fortasse movebere
Regis
Herrici audito, proficiésque, malo.
Octo lustrorum mihi vita, corona duorum
Contigit, his addo dimidiata feré.
Atque [hæc] ipsa diu multo cum Marte corona :
V[ic]i, sum victus, nescio utrum potius.
Erept[u]m dolui Quintini ante omnia fanum :
Nanque minax clades hæc nimis una fuit.
Hostibus eripui non pauca, urbémque Caletum,
Atque Theunvillam, magna tropea, tuli.
Insani tandem belli me, nec minus hostem
Pœnituit, damna ut sensit uterque sua.
Ipse etiam veteri cedendum jure putavi,
Res possem ut fessas, et recreare viros.
Non his ulla quies, genitor dum sceptra tenebat,
Nec fuerat multò, me dominante, magis.
Hæc quæsita via, validissima vincula pacis,
Natæ et
Germanæ sunt mihi connubia.
Ergo juvante Deo fit pax, cupiente
Philippo
Mecum, sim socer huic, sit mihi ut ipse gener.
Aræ jamque aditæ Divûm, et solennia ritè
Omnia juratis præstita pacis erant :
Jam festis
natæ splendebat teda triumphis,
Jam sua
germanæ teda parata fuit :
Cùm, qui lætitiæ fueram dux omnis, et auctor,
Gaudia subverti funere cuncta meo.
Nam ludo, ut mos est Regum, spectandus equestri
In pugnam primus dum cataphractus eo,
Hastæ fulmineum currens dum molior ictum,
Frons tangi trifido fulmine visa mihi est.
Hoc dolet, heu, bello quòd non id vulneris hostis
Intulerit : fuit hæc non inimica manus,
Qua cecidi. Humanis, Reges, non fidere regnis
Discite : vos nati discite quæso mei.