Occidit heu MUSÆ !
Mecœnas Gallicus alter
Extinctusque pari carpitur invidia.
Si pudor est, DIVÆ, patrem defendite vestrum,
Qua licet, ulcisci certè ego nitar, ope.
Mirentur reliqui, tacito vel crimine damnent,
Quod tantas
BRYNO tam cito carpsit opes :
Mille mihi testes, et testis millibus ipse,
Quæ dederit doctis munera, quotque viris.
Extant accepti tabulæ monumenta librorum
Quæ Mecœnati quisque dedêre suo.
Scriptaque si numeres
BRYNONIS habentia nomen,
Et quasi Musarum rite dicata patri,
Vix de Principibus, vix et de Regibus ipsis,
Plus expensum illis qui ferat, ullus erit.
Tale hominis fuit ingenium, nullum ut genus artis,
Nullum non coleret nobilium artificum.
Sumptibus his, ac non nugis levioribus, arca
Munifici exhausta est, magnificique viri.
Sed quo non adeat livor prælustria carpens
Semper, et infami splendida dente petens ?
Et Mecœnatem vatum columenque, decusque
Livor edax laxos dixit habere sinus.
Hic quoque Mecœnas nostri rarissimus ævi
Æquat quem meritis, æquat et invidia.
Sed tandem morietur et hæc : at gloria rerum,
Ut solet, à summo funere major erit.